utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880551

Charter Number: 00880551
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Warlemund de Felstede concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem apud parvam Mapeltrestede commorantibus et ibidem Deo servientibus pro salute anime mee patris mei matris mee antecessorum successorum parentum amicorum et omnium benefactorum meorum duos denarios annui redditus cum pertinentiis suis in villa de Felstede quos Walterus Taimd michi reddere consuevit de quinque acris terre cum edificiis desuper edificatis et omnibus aliis pertinentiis suis quas Walterus Taimd tenet de quinque quibus acris terre unum capud cum edificiis et gardinis abuttat super quandam viam per quam itur versus Braunketre et aliud capud super terram Roberti Kere et iacent adinvicem inter terram dicti Roberti Kere et terram predicti Walteri Taimd in predicta villa de Felstede percipiendos per manum predicti Walteri Taimd et heredum suorum ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis unum denarium et ad Pascha unum denarium cum homagiis releviis wardis herietis escaetis et omnibus aliis pertinentiis ad dictum redditum et terram spectantibus habend et tenend dictum redditum cum omnibus pertinentiis suis ut predictum est predictis fratribus et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam libere quiete bene et in pace imperpetuum Et ego predictus Ricardus Warlemund et heredes mei vel mei assignati et eorum heredes warantizabimus acquietabimus et in omnibus defendemus dictum redditum cum homagiis releviis wardis herietis escaetis et omnibus aliis pertinentiis ad dictum redditum et terram spectantibus predictis fratribus et eorum successoribus contra omnes gentes imperpetuum In huius rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus Galfrido Hervy Iohanne de Horstede Galfrido Taimd Willelmo fabro Iohanne le botiler Hugone Ioye Ricardo le archer Rogero Fraunceys Sewallo de Stubleg Willelmo de Panymere et aliis Datum apud Mapeltrestede die invencionis sancte crucis tempore fratris Willelmi de Chelesham tunc preceptoris de Mapeltrestede anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter