utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880553

Charter Number: 00880553
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hanc cartam visuris et audituris Michael de Fordham salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et ob salutem anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem totum tenementum cum omnibus pertinentiis suis quod dominus Alanus de Creppinges et Robertus filius suus de me tenuerunt in parochiis de Colum et de Fordham habendum et tenendum in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius et quiecius dari potest domui religionis Ego vero Michael et heredes mei warantizabimus et predictum tenementum et servicia cum omnibus pertinentiis suis predicte domui hospitalis Ierusalem contra omnes gentes Et ut hec mea donacio concessio warantizacio et carte mee confirmacio imperpetuum firma et stabilis permaneat presentem cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus Roberto filio Phillippi Sahero de Aldham Roberto filio Rogeri de Aldham Audoeno de Fordham Reginaldo de Crepping[] Roberto filio Pagani Reginaldo Aucher Roberto Chance Radulpho Anglico Iohanne filio Willelmi Ricardo filio Matildis et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter