utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880554

Charter Number: 00880554
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Arnaldus Anglicus concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo novo homini pro homagio et servicio suo et pro decem marcis argenti quas michi dedit in gersummam totam terram que vocatur Holond[] cum omnibus pertinentiis suis in villa de Teye habendam et tenendam de me et heredibus meis illi et heredibus suis libere et quiete et integre reddendo inde annuatim duas summas frumenti et unum munimem de precio quinque solidorum pro omnibus serviciis et exaccionibus et demandis salvo servicio domini regis scilicet quando scutagium advenit in eodem feodo quartam partem unius militis ille et heredes sui ad faciendum pro me et heredibus meis [et meis] dominis de villa de Teye Et ego et heredes mei warantizabimus predicto Willelmo et heredibus suis predictam terram cum pertinentiis per predictum servicium contra omnes homines Hiis testibus Roberto Mauncell[] Herberto de Mercheshale Radulpho Morel Henrico de Codham Warino Morel Hugone filio Ascelini Roberto filio Matildis Ricardo filio Petri Simone Morel et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter