utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880560

Charter Number: 00880560
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hanc cartam inspecturis et audituris quod ego Adam de Herthill dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus domus hospitalis Ierusalem et fratribus ibidem Deo servientibus unum toftum in villa de Balidene cum pertinentiis suis quod Siwardus palmerus aliquando tenuit pro salute anime mee et antecessorum meorum habendum et tenendum in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete plene et pacifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et aisiamentis predicte ville de Balidene pertinentibus sicut aliqua terra melius et liberius dari potest domui religionis ita quod ego et heredes mei nichil de predicta terra poterimus exigere preter elemosinas et oraciones Hoc autem sciendum est quod ego Adam de Herthill et heredes mei terram prenominatam predictis fratribus contra omnes homines imperpetuum warantizabimus et acquietabimus Hiis testibus Radulpho de Dakepur Willelmo de Muscham archidiacono Theye Nicholao officiali Nicholao filio Aldredi Willelmo de Lee Gilberto de Ovineton Ricardo de Cuvele Willelmo de Mapelton Roberto filio Levenath et multi aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter