utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880564

Charter Number: 00880564
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et future quod ego Robertus de Ribbelesdale filius Hawise de Scardeclive dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et domui hospitalis sancti Iohannis de Ierusalem et fratribus eiusdem domus in puram et liberam et perpetuam elemosinam illas duas bovatas terre in villa et in territorio de Scardeclive cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et liberis consuetudinibus in omnibus locis eiusdem ville pertinentibus quas Rogerus frater meus dedit michi pro homagio et servicio meo in eadem villa exceptis inde sex acris terre que acquietabunt imperpetuum predictas duas bovatas terre de omnibus secularibus serviciis tam de omni forinseco servicio quam de servicio pertinente Ade nepoti meo de quo tenui predictas bovatas terre pro una libra cumini per annum sicut carta sui patris dicit Sciendum vero est quod concessi et firmiter confirmavi predictis fratribus hospitalis assignare cuicumque voluerint predictas sex acras terre ad acquietandum omne seculare servicium pertinens ad duas predictas bovatas terre ita quod ipsi sepedicti fratres hospitalis possint tenere imperpetuum sepe notatas duas bovatas tam libere et quiete et tam honorifice quam umquam aliqui aliquam terram liberius et melius in puram elemosinam tenuerunt Et ego Robertus et heredes mei prenominatas duas bovatas terre cum omnibus pertinentiis suis predictis fratribus hospitalis warantizabimus et acquietabimus imperpetuum contra omnes homines Hiis testibus abbate de Wellebec[] Willelmo Basset Roberto Deincourt[] Galfrido de Musters Roberto de Brumenton[] Simone fratre eius Hugone de Lynacre Willelmo filio Gregorii Willelmo filio Thome de Sutton[] et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter