utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880568

Charter Number: 00880568
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus filius Alelini dedi in puram et perpetuam elemosinam Deo et fratribus hospitalis sancti Iohannis Baptiste tres acras terre in campo qui dicitur Lunugesland[] continuas iuxta viam magnam et puplicam cum sepibus et fossis adiacentibus illis tribus acris et ipsi fratres dederunt michi tres marcas argenti et uxori mee duodecim denarios et filio meo et heredi duodecim denarios quas marcas et denarios Robertus de Waxtunesham dederat eis ut ipse et heredes sui concessu meo predictas tres acras de eis tenerent cum pertinentiis libere et quiete et hereditarie reddendo eis annuatim tres denarios pro omni consuetudine et servicio et exaccione Predictam autem donacionem et concessionem et predicti scripti confirmacionem sigilli mei apposicione corroboro Hiis testibus Willelmo prisbitero de sancta Margareta Willelmo capellano de Fynchingfeld[] Gocelino capellano de Tueennolde Roberto de Valencenes hospitalario Andrea de Conteshale Waltero Fredo Ricardo de Fynchyngfeld[] Nicholao Michaele Normanno et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter