utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880570

Charter Number: 00880570
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus le gardener dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni Littefote pro homagio et servicio suo et pro quadam summa pecunie quam michi dedit premanibus unam acram terre cum pertinentiis in magna Berdefeud[] iacentem inter terram que fuit quondam Mariote Knyithos et terram Cristiane Knyithes unde unum capud abuttat ad pratum de Taystede qui vocatur le Eldfirth[] et aliud capud abuttat ad terram que fuit Simonis Clehale in parva Saunford[] iuxta aulam suam habendam et tenendam dicto Simoni et heredibus suis vel cuicumque dare vendere legare vel assignare voluerit libere quiete et hereditarie reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui et assignati sui tria grana piperis ad Pascha pro omnibus serviciis consuetudinibus et auxiliis tallagiis sectis curie et secularibus demandis et domui hospitalis sancti Iohannis de Mapeltrestede annuatim duos denarios et obolum pro me et heredibus meis imperpetuum pro omnimodis serviciis consuetudinibus auxiliis tallagiis sectis curie et secularibus aliis demandis dicto hospitali de dicto tenemento pertinentibus Et ego Rogerus et heredes mei et assignati mei warantizabimus acquietabimus et defendemus dictam terram cum pertinentiis suis dicto Simoni et heredibus suis et assignatis suis ut supradictum est contra omnes gentes imperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo Walram Galfrido filio Simonis Ricardo Colbyn[] Waltero ad Portam Willelmo filio Hugonis Willelmo filio Simonis Martino del Hill[] Rogero Whyting[] Bruto de Finchinfeld[] Iohanne Manivys et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter