utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880581

Charter Number: 00880581
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1326
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rosa de Bradefote in pura viduitate et legitima potestate mea dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo filio meo et heredibus suis de corpore suo legitime procreatis omnes terras et tenementa mea que habui vel aliquo modo habere potui seu potero in parochia de Hymbeshote cum quadam domo superedificata et omnibus aliis quibuscumque pertinentiis simul cum reversionibus dotis post decessum Alicie que fuit uxor quondam Willelmi le Balon[] de Hauclye habend et tenend omnia predicta terras et tenementa cum domo superedificata et cum reversionibus dotis antedictis ut predictum est predicto Ricardo et heredibus suis de corpore sub legitime procreatis de capitalibus dominis feodi per servicia inde de iure debita et consueta libere quiete integre bene et in pace in feodo et hereditate imperpetuum Et ego predicta Rosa et heredes mei omnia predicta terras et tenementa cum domo superedificata et cum omnibus suis pertinentiis ut predictum est simul cum reversionibus dotis in eadem villa contingens post decessum Alicie que fuit uxor quondam Willelmi le Balon[] de Hauclye contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum Et si forte dictus Ricardus sine herede de corpore suo legitime procreato obierit quod absit extunc omnia predicta terras et tenementa cum domo antedicta et cum omnibus suis pertinentiis simul cum dote supradicta quando contigerit ut predictum est Simoni de Bradefote filio meo et heredibus ac assignatis suis sine aliqua contradiccione seu impedimento integre revertantur In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Retherfeld[] Henrico de Eston[] Bricio le Bell[] Waltero de Holtham Iohanne de Weterham Petro de Eldenham et aliis Datum apud Hymbeshote in festo Pasche anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi decimo nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter