utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880588

Charter Number: 00880588
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus le chaluner dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem et fratribus eiusdem domus pro me et uxore mea et animabus omnium parentum et benefactorum meorum totum illud mesuagium cum herbergagio et suis pertinentiis in parochia de Bolemere iuxta cheminum quod dicitur Tortstrate proximum inter Pondpithell[] et Semaresphithell[] in longitudine quinque continens perticas et in latitudine a predicto chemino versus croftum predicti Galfridi quatuor habens perticas habendum et tenendum in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quiecius dari potest domui religionis ita tamen quod Ricardus filius meus et heredes sui et eorum assignati teneant predictum mesuagium cum suis pertinentiis de predicta domo hospitalis et eiusdem domus fratribus reddendo inde annuatim predicte domui et fratribus duos denarios ad duos anni terminos scilicet ad Pascha unum denarium et ad festum sancti Michaelis unum denarium et in decessu predicti Ricardi et heredum eius et eorum assignatorum terciam partem catallorum quam super eundem feodum habuerint pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Et ego Galfridus et heredes mei warantizabimus predictam donacionem cum suis pertinentiis predicte domui hospitalis et eiusdem domus fratribus imperpetuum Hiis testibus Hugone de Lasandre Roberto de Bosco Willelmo forestario de Wycham Waltero pincerna Waltero Morell[] Rogero de Besevyle Iohanne Blancpayn[] et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter