utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880595

Charter Number: 00880595
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1280 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Editha filia Thome le seler de Reylegh[] concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Ade filio Laurencii de Hagehell[] et Margar[ete] uxori sue pro homagio et servicio suo unum curtilagium in villa de Reylegh[] extendens se in latitudine inter domum Sagasi mercatoris de Reylegh[] et domum que fuit quondam Gilberti Godisman habendum et tenendum dictum curtilagium sicut includitur cum pertinentiis de me et heredibus meis vel meis assignatis predictis Ade et Margar[ete] et heredibus suis vel cuique vel quandoque illud dare vendere vel assignare voluerint in quoque statu fuerint libere quiete pacifice iure integre vel divisim imperpetuum exceptis viris religionis et Iudeis reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis quatuor denarios ad duos anni terminos videlicet ad Pascha duos denarios et ad festum sancti Michaelis duos denarios pro omnibus serviciis sectis curie demandis et omnibus secularibus que de terra vel pro terra quoque modo exigi poterunt Et ego predicta Editha et heredes mei vel mei assignati defendemus et warantizabimus imperpetuum dictum curtilagium sicut includitur cum pertinentiis predictis Ade et Margarete et heredibus suis vel suis assignatis per predictum servicium contra omnes homines et omnes feminas Pro hac autem concessione donacione et warantizacione dederunt michi predicti Adam et Margareta duos solidos et unum par sotularium in gersumam premanibus Et ad maiorem huius rei certitudinem presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne colman[] Iohanne clerico Roberto de Ronewell[] Sewallo mercatore Guidone corvessario Iohanne hudeler Iohanne herede Willelmi Burgul[] Ada Flemeng[] Iohanne mareschall[] et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter