utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880603

Charter Number: 00880603
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus de Oddewell[] dedi concessi et hac mea carta confirmavi Simoni de Oddewell[] et Margarete uxori sue pro homagio et servicio suis et viginti marcis argenti quas michi dederunt in gersummam totam illam terram et totum pratum cum pertinentiis quam habui in parochia de Briddebroc[] que vocatur Hwitele et Simonem filium Goldenirie cum omni servicio suo et tota sequela sua sine aliquo retenemento habendo et tenendo de me et heredibus meis predictis Simoni et Margarete et eorum heredibus vel quibuscumque dictam terram et pratum insimul cum Simone filio Goldenirie cum servicio suo et tota sequela sua sine aliquo retenemento dare legare vel assignare voluerint et heredibus assignatorum libere quiete bene et in pace et hereditarie reddendo inde annuatim pro me et heredibus meis Ricardo filio Elie et heredibus suis decem solidos et octo denarios scilicet ad Pascha quinque solidos et ad festum sancti Michaelis quinque solidos et octo denarios et michi et heredibus meis tres obulos ad Pascha vel dimidiam libram cimini pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Et ego Gilbertus et heredes mei warantizabimus predictis Simoni et Margarete et heredibus suis vel eorum assignatis et heredibus assignatorum terram prenominatam et pratum cum pertinentiis insimul cum Simone filio Goldenirie cum omni servicio suo et tota sequela sua per predictum servicium contra omnes homines et feminas Hiis testibus Hugone de Lasandre Roberto de Blavemi Waltero filio Alani Roberto le Baude Iohanne filio Lamberti Iohanne de Redeswelle Nicholao armigero Thoma Morell[] Roberto le butiler Sewallo de Gelham Willelmo filio Galfridi Hugone de la Pole Alexandro de Chelmesho et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter