Charter Document - 00880604
Charter Number: 00880604
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1324
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal, Lunar
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1324
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal, Lunar
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus molendinarius de Norton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Iohannis Reynold et heredibus suis unum mesuagium cum curtilagio et cum crofto qui vocatur le Shuterudyng in Norton iuxta Canok cum omnibus eorum pertinentiis prout hays et fossatis includitur quod quidem mesuagium et curtilagium iacent iuxta viam que ducit versus molendinum de Norton inter Whateleg et dictum croftum de le Shuterudyng habend et tenend dicta tenementa cum omnibus eorum pertinentiis predicto Willelmo et heredibus suis de capitalibus dominis feodi per servicia inde debita et consueta Et ego vero dictus Rogerus et heredes mei omnia predicta tenementa ut predictum est predicto Willelmo et heredibus suis contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo filio Willelmi Salewy Reginaldo filio Iohannis Aldith Iohanne filio Iohannis Reynold Willelmo Osbern Willelmo Muryell et aliis Datum apud Norton die lune proxima post festum purificationis beate Marie anno domini millesimo trecentesimo vicesimo tercio et anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi septimo decimo