utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880605

Charter Number: 00880605
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1325
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Iohannis de Norton clericus dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Iohanni filio meo unum mesuagium cum curtilagio cum pertinentiis in Norton una cum crofto quod vocatur le Sahuterudyng que habui ex dono et feoffamento Rogeri molendinarii de Norton habend et tenend predicto Iohanni et heredibus suis de corpore suo legitime procreatis libere quiete bene et in pace de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et consueta Et si contingat dictum Iohannem sine herede de corpore suo legitime procreato decedere volo et concedo quod predicta tenementa remaneant Willelmo fratri dicti Iohannis et heredibus suis imperpetuum Et ego vero dictus Willelmus et heredes mei omnia predicta tenementa cum eorum pertinentiis ut predictum est predictis Iohanni et Willelmo in forma suprascripta warantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus In cuius rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo Salewey Reginaldo Aldith Iohanne filio Iohannis Reynold Willelmo Osberne Iohanne de Wytton et aliis Datum apud Norton die sabbati in vigilia nativitatis beate Marie virginis anno domini millesimo tricentesimo vicesimo sexto et regni regis Edwardi filii regis Edwardi decimo nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter