utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880606

Charter Number: 00880606
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1349
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes kok[] de Wathell[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo Ewestas de eadem quinque acras terre arabilis et unam sidlingg[] pasture in Wathele quarum una acra iacet in campo orientali in cultura que vocatur Laigg[] londe iuxta terram quondam Willelmi kok[] et una acra iacet apud Haltcroftes iuxta terram Iohannis Louches et una acra iacet apud le Warepathe alia vero acra iacet in le Cleye iuxta terram Iohannis Louch et una dimidia acra iacet in Westfeld[] iuxta terram Willelmi Ewestas et alia dimidia acra iacet in eodem forlongo iuxta terram Iohannis Louches et una dimidia acra iacet in Rodencouve iuxta terram Iohannis Peggy et predicta sydlyngg[] iacet apud Folbrok[] habend et tenend predictam terram cum sydlyngg[] et cum omnibus suis pertinentiis predicto Willelmo heredibus et assignatis suis libere bene et in pace in feodo et hereditarie imperpetuum de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et de iure consueta Et ego vero predictus Iohannes et heredes mei predictam terram cum sydlyngg[] et cum omnibus aliis suis pertinentiis predicto Willelmo heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Roberto le l[]Homme Iohanne fraunkeleyn Ricardo forestario Roberto Aungevyn[] Willelmo Bergany et aliis Datum apud Wathel[] die veneris proxima post festum nativitatis beati Iohannis Baptiste anno regni regis Edwardi tercii filii regis Edwardi post conquestum vicesimo tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter