utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880613

Charter Number: 00880613
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hanc cartam visuris et audituris Petrus filius Ricardi filii Petri salutem in Domino Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et ob salutem anime patris mei et matris mee concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et sancte Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis Ierusalem totam terram illam quam Augustinus tenuit de Ricardo filio Petri patre meo in villa de Halstede sicuti fossatis includitur et iacet sub bosco Warini habendam et tenendam in puram et perpetuam elemosinam de me et heredibus meis Ego vero Petrus et heredes mei warantizabimus predicte domui hospitalis totam terram predictam cum pertinentiis contra omnes homines et feminas Et ut hec mea concessio et confirmacio et carte mee warantizacio rata et inconcussa permaneat presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus domino Osberto de Glaudefen Ricardo Hurant Simone de Oddewelle Gilberto aurifabro Willelmo filio Simonis Roberto Fraunceys Iohanne de Herlaue et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter