utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880620

Charter Number: 00880620
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Gilbertus filius Radulphi ad Quercum dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Roberto filio Ricardi ad Fontem et heredibus suis totam illam particulam terre mee cum pertinentiis in parochia de Halstede que iacet versus domum [Ricardi] Funding[] inter nigram moram et terram Iohannis filii Willelmi pro homagio et servicio suo et pro quatuor solidis et sex denariis quos dedit michi in gersummam et Alicie uxori mee duodecim denarios habendam et tenendam de me et de heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete reddendo inde annuatim michi et heredibus meis quatuor denarios ad duos anni terminos scilicet medietatem a Pascha et medietatem ad festum sancti Michaelis pro omnibus serviciis consuetudinibus et exaccionibus Et ego Gilbertus filius Radulphi et heredes mei warantizabimus totam predictam terram cum pertinentiis predicto Roberto filio Ricardi et heredibus suis per predictum servicium contra omnes gentes Hiis testibus Othone filio Willelmi Radulpho de Hodeng[] Roberto Lambe Willelmo Ruffo Hugone Walence Ricardo Ruffo Iohanne Blancpayn[] Willelmo fabro Radulpho del Hoo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter