utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880626

Charter Number: 00880626
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ailmerus ad Fraxinum dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Roberto Fraunceys filio Richeri ad Fontem pro homagio et servicio suo et pro quinque solidis sterlingorum quos michi dedit in gersummam et pro sex denariis quos dedit Alicie uxori mee duas acras terre mee in parochia de Halstede cum rationabili chemino inter terram quam Reginaldus piie tenet de me in Burfeld[] et terram quam Willelmus faber tenet de Radulpho de la Hoo cum pertinentiis que iacent in orientali parte campi qui vocatur Burfeld[] proxime terre quam Willelmus faber tenet de prenominato Radulpho de la Hoo habendas et tenendas de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis in feodo et hereditate libere et quiete bene et in pace reddendo inde annuatim ille et heredes sui michi et heredibus meis sex denarios ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis tres denarios et ad Pascha tres denarios et ad scutagium domini regis sive sit plus sive minus unum obulum pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Et ego prenominatus Ailmerus et heredes mei warantizabimus totam predictam terram cum chemino et pertinentiis prefato Roberto et heredibus suis per predictum servicium contra omnes gentes Hiis testibus Ricardo Hurand[] Iohanne filio Willelmi Willelmo marescallo Waltero carnifice Gilberto aurifabro Ricardo Morewemete Radulpho de la Hoo et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter