utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880627

Charter Number: 00880627
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ailmarus de Fraxino salutem Sciatis me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et ecclesie Omnium Sanctorum parve Mapeltrestede pro salute mea et uxoris mee et parentum et heredum meorum illam gravam que vocatur Guinn[] et duas acras terre arabilis et unam rodam quarum scilicet unum capud abuttat ad eandem gravam et aliud super terram que vocatur Aluricheshey in parochia de Halstede in liberam puram et perpetuam elemosinam ut mereamur participes fieri omnium bonorum que facta sunt et que fient in eadem ecclesia imperpetuum Predictam elemosinam ego vero Ailmarus et heredes mei warantizabimus eedem ecclesie contra omnes gentes imperpetuum Hiis testibus Petro filio Ricardi Ricardo Huraunt Iohanne filio Willelmi Gilberto aurifabro Willelmo Ioye Rogero de Bosevile Roberto le Fraunceys Warino clerico Waltero pincerna Waltero ad Ripam et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter