utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880630

Charter Number: 00880630
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes Byddoy dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Gilberto filio Henrici de Halstede pro homagio et servicio suo et pro centum solidis sterlingorum quos michi dedit in gersummam totum illud tenementum cum edificio et pertinentiis in villa de Halstede quod iacet iuxta regalem viam a mesuagio quod Radulphus capellanus tenuit versus ripam in longitudine continens quinque perticas et in latitudine a magna via versus occidentem continens quatuor perticas et dimidia habendum et tenendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis et quibuscumque illud dare vel assignare voluerit in feodo et hereditate libere et quiete bene et in pace reddendo inde annuatim ad Pascha unum par cirotecarum de precio unius oboli pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis michi et heredibus meis ille et heredes sui et eorum assignati Et ego predictus Iohannes et heredes mei warantizabimus totum predictum tenementum cum edificio et pertinentiis prenominato Gilberto et heredibus suis et eorum assignatis per predictum servicium contra omnes homines et feminas et Iudeos imperpetuum Hiis testibus Petro filio Ricardi Ricardo filio Gilberti Albrico filio Petri Ricardo Huraund[] Ricardo de Westheya Roberto Fraunceys Gilberto aurifabro Roberto filio eius Waltero pincerna Roberto filio suo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter