utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880639

Charter Number: 00880639
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1274 - 1285
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Rogeri de Snaudon[] concessi et hac mea presenti carta confirmavi Rogero dicto Fraunceys de Halstede et Agneti uxori sue pro homagio et servicio eorum et pro dimidia marca argenti quam michi dederunt in gersummam totam pasturam et totum ius et clameum quod habui vel quod habere potui in illo bosco qui vocatur Birchey in villa de Halstede habenda et tenenda de me et heredibus meis vel de meis assignatis predictis Rogero Fraunceys et Agneti uxori sue et eorum heredibus inter se procreatis si superstent sin autem heredibus predicti Rogeri quicumque fuerint et suis assignatis et quibus aut quando dictus Rogerus et sui heredes aut assignati eam dare vendere legare vel assignare voluerint libere quiete integre in pace et imperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis unum denarium ad duos anni terminos videlicet ad Pascha unum obolum et ad festum sancti Michaelis unum obolum pro omnibus serviciis consuetudinibus sectis cuiuslibet curiarum auxiliis et demandis Et ego predictus Robertus et mei heredes aut assignati warantizabimus defendemus et acquietabimus totam predictam pasturam cum pertinentiis suis predictis Rogero et Agneti uxori sue et eorum heredibus sicut predictum est et assignatis predicti Rogeri et heredum suorum per predictum liberum servicium contra omnes homines et feminas imperpetuum Hiis testibus Ricardo clerico Iordano de Stutton[] Ricardo Everwin[] Sewallo de Stublege Ricardo Byn[] Roberto pictore Ricardo del Hoo Radulpho [filio] Costentini Ricardo de la Cangle et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter