utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880640

Charter Number: 00880640
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1314 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris frater Iohannes de Accumbe preceptor domus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem apud Mapeltrestede salutem in Domino sempiternam Noveritis nos voluntate et assensu fratrum nostrorum concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Rogero Fraunceys de Halstede et Roberto filio suo unam peciam terre nostre in villa de Halstede predicta iacentem habendam et tenendam totam predictam peciam terre cum omnibus suis pertinentiis predictis Rogero et Roberto et eorum heredibus reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris videlicet domui nostre de Mapeltrestede octo denarios ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis quatuor denarios et ad Pascha quatuor denarios et semel in anno sectam curie nostre pro omnibus serviciis consuetudinibus et cuntis aliis demandis Et nos fratres et successores nostri totam predictam peciam terre cum omnibus suis pertinentiis predictis Rogero et Roberto et eorum heredibus warantizabimus acquietabimus et contra omnes gentes imperpetuum defendemus tam diu per cartas feoffatorum nostrorum warantizare poterimus In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum ballive nostre de Mapeltrestede apposuimus Hiis testibus fratre Henrico de Braybrok fratre Rogero de Langelege Waltero Mora Iohanne de Stubbeley Laurencio Panymere et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter