utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880642

Charter Number: 00880642
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1291
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Mauricius Huraunt et Iohannes filius eius salutem in Domino sempiternam Noveritis nos remisisse et communi assensu nostro pro nobis et heredibus nostris penitus quietum clamasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus sancte domus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem apud Mapeltrestede commorantibus totum ius et clameum quod habuimus vel aliquo modo habere poterimus in terris tenementis et edificiis que Rogerus Fraunceys quondam tenuit de dictis fratribus sancte domus hospitalis in villa de Halstede quas quidem terras et tenementa vocata magna Stenlegge et parva Stenlegge cum omnibus eorum pertinentiis dicti fratres quondam habuerunt de dono Ricardi Huraunt in puram et perpetuam elemosinam ita quod nec nos Mauricius et Iohannes nec heredes nostri nec aliquis nomine nostro vel heredum nostrorum in dictis terris tenementis edificiis et eorum pertinentiis aliquid iuris vel clamei imposterum exigere poterimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra sunt appensa Datum apud Mapeltrestede in festo Natalis Domini anno regni regis Edwardi vicesimo Hiis testibus domino roberto de Veer comite Oxonie dominis Iohanne de Bellocampo Willelmo de Hanyngfeld et Willelmo de Wautone militibus domino Hugone Goldston rectore ecclesie de Gestingethorpe Luca Morell Willelmo Dyn Nicholao le harpeour Willelmo Panimere Iohanne hanaper et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter