Charter Document - 00880643
Charter Number: 00880643
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1291 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1291 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Mauricius Huraunt et Iohannes filius eius salutem in Domino sempiternam Noveritis nos concessisse remisisse et omnino pro nobis et heredibus nostris et assignatis quietum clamasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis Ierusalem et fratri Alexandro de Mitcham tunc preceptori de Mapeltrestede et fratribus ibidem commorantibus totum ius et clameum quod habuimus vel aliquo modo habere potuimus in tota pastura vocata Prudfoteswode sicut sepibus includitur in villa de Halstede que quidem pastura quondam fuit Rogeri Fraunceys et iacet inter terram dicti Rogeri que vocatur Esthey de feodo priorisse de Hidyngham versus aquilonem et terram Sewal de Stubbele versus austrum in latitudine et extendit se in longitudine versus occidentem a bosco Iohannis filii Willelmi usque ad regiam viam que ducit de Halstede versus Mapeltrestede parvam versus orientem ita quod nec nos dicti Mauricius et Iohannes nec heredes nostri nec aliquis nomine nostro de dicta pastura cum pertinentiis suis aliquid iuris vel clamei de cetero exigere vel vendicare poterimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus domino Willelmo de Hanyngfeld milite Willelmo Dyn Nicholao le harpour Iohanne filio Willelmi Iohanne filio Hugonis Sewalle de Stubbele Willelmo de Stubbele et multis aliis