utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880644

Charter Number: 00880644
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant
Date: 1291
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est convencio facta ad festum sancti Barnabe apostoli anno regni regis Edwardi decimo nono inter fratrem Alexandrum de Metcham preceptorem de Mapeltrestede ex una parte et dominum Willelmum de Haningfeld et Iohannam uxorem eius ex altera videlicet quod dictus frater Alexander concessit ac dimisit dicto domino Willelmo et Iohanne uxori eius et heredibus sive assignatis predicti Willelmi wardam sive custodiam omnium terrarum et tenementorum cum bosco vocato Prutfoteswode et cum omnibus aliis pertinentibus que fuerunt Rogeri le Fraunceys defuncti in villa de Halstede et que devenerunt in manus dicti fratris Alexandri per mortem dicti Rogeri racione minoris etatis Ricardi filii Willelmi et heredis eiusdem Rogeri defuncti usque ad plenam et legitimam etatem dicti Ricardi habend et tenend dictam wardam sive custodiam terrarum et tenementorum predictorum cum bosco predicto et quicquid inde dicto fratri Alexandro sive successoribus suis infra predictum tempus pertinere dinoscitur dicto domino Willelmo et Iohanne uxori eius heredibus sive assignatis dicti domini Willelmi a festo sancti Barnabe apostoli anno supradicto usque ad plenam etatem dicti Ricardi libere quiete solute integre per predictum tempus Et dictus dominus Willelmus et Iohanna heredes sive assignati dicti domini Willelmi solvent inde per annum Iohanne quondam uxori Willelmi filii Rogeri Fraunceys quinque solidos argenti scilicet ad Pascha duos solidos et sex denarios et ad festum sancti Michaelis duos solidos et sex denarios et dicto fratri Alexandro et successoribus suis quinque solidos et duos denarios scilicet ad Pascha duos solidos et septem denarios et ad festum sancti Michaelis duos solidos et septem denarios pro omnibus aliis serviciis sectis curiarum et rebus cuntis Volunt et concedunt eciam dictus frater Alexander et successores sui quod si de dicto Ricardo infra plenam etatem humanitus contigerit dicti dominus Willelmus et Iohanna heredes sive assignati dicti domini Willelmi habeant et teneant dictam wardam sive custodiam terrarum et tenementorum predictorum cum bosco memorato et cum omnibus ut predictum est usque ad plenam et legitimam etatem alicuius heredis Et predictus frater Alexander et successores sui warantizabunt acquietabunt et defendent dictam custodiam terrarum et tenementorum predictorum una cum bosco et rebus aliis predictis predicto domino Willelmo et predicte Iohanne uxori eius heredibus sive assignatis predicti domini Willelmi de herede in heredem usque ad plenam etatem alicuius heredis sicut warantizare possint per concessionem et tradicionem quam habent de dicta Iohanna matre dicti Ricardi contra omnes gentes Pro hac autem concessione et dimissione dederunt dicti Willelmus et Iohanna dicto fratri Alexandro viginti solidos argenti premanibus In cuius rei testimonium huic parti penes dictum dominum Willelmum et Iohannam residenti ad modum cirographi indentati dictus frater Alexander suum apposuit sigillum et dictus dominus Willelmus parti remanenti penes dictum fratrem Alexandrem suum apposuit sigillum Hiis testibus Willelmo filio Radulphi de Pebeners Iohanne de Wastall Iohanne de Ry Thoma de Tuinstede Willelmo Burr Willelmo Panimere Philippo de Wendon Roberto de Polhey et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter