utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880654

Charter Number: 00880654
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Petri Bretun de Halstede concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem apud Mapeltrestede commorantibus et ibidem Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam pro anima mea et animabus patris mei et matris mee et omnium benefactorum meorum unum denarium annualis redditus percipiendum semper ad Pascha de Iohanne Walebrun de Edulvesbrigge et Agnete uxore sua apud Halstede videlicet illum denarium quem predicti Iohannes et Agnes uxor sua michi debuerunt de toto tenemento quod de me emerunt et tenuerunt in parochia de Halstede apud la Burnebroke et in Gosfeld quod tenementum scilicet fuit quondam Petri Breton patris mei habend et tenend dictum denarium annui redditus cum releviis wardis herietis et cum homagiis predictorum Iohannis Walebrun et Agnetis uxoris sue et heredum suorum sive assignatorum et cum omnibus aliis escaetis que de dicto tenemento et omnibus suis pertinentiis per dictum denarium aliquo modo poterunt evenire predictis fratribus et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam libere quiete bene et in pace imperpetuum Et ego predictus Ricardus et heredes mei vel mei assignati predictum denarium ut predictum est predictis fratribus et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus Rogero Fraunceys Willelmo de Panimere Reginaldo de Sulverleye Roberto de Chelmesho Ricardo de Othelveho Petro filio Aubri Ricardo Everwyne Rogero de Snowedon Hugone Ioye Willelmo de Stubleye Sewallo de Stubleye Hugone clerico et aliis Datum super huiusmodi tempore fratris Willelmi de Chelesham tunc magistri de Mapeltrestede anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto et anno regni regis Edwardi quarto vigilia sancti Andree apostoli
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter