utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880655

Charter Number: 00880655
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1275 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus filius Petri Bretun[] de Halstede salutem in Domino Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et quietum clamasse fratri Iosepho tunc priori hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia fratri Willelmo de Chelesham tunc magistro de Mapeltrestede et fratribus ibidem commorantibus et Deo servientibus et eorum successoribus homagium cum toto servicio que vel quod Iohannes Walebrun[] de Edulvesbrigg[] et Agnes filia Laurencii fabri de parva Mapeltrestede uxor sua michi fecerunt et debuerunt de quodam tenemento quod de me emerunt et tenuerunt in parochia de Halstede et Gosfeld[] sicut carta feoffacionis mee quam de me habent proportat in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius vel liberius alicui domui religionis potest concedi dari vel quietum clamari ita scilicet quod nec ego nec heredes mei nec aliquis per me vel pro me aliquid iuris vel clamei in dictis homagiis et serviciis poterimus de cetero exigere vel vendicare In huius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Petro filio Albrici Philippo filio Andree Ricardo de Muscegros Hugone filio Iohannis Warino Goldwine Simone de Wymbig[] Ricardo Everwyne Iohanne de Solio Willelmo de Solio Rogero Fraunceys Hugone filio Ricardi Hugone Ioye Hugone de Bladynton[] clerico Willelmo de Panimere et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter