utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880658

Charter Number: 00880658
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1231 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Osbertus de Gladefen dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancti hospitalis Ierusalem ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum et successorum meorum totum tenementum cum pertinentiis quod Alicia que fuit uxor Iohannis Longi de me tenuit in parochia de Halstede et homagium ipsius Alicie sine aliquo retenemento habendum et tenendum de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quiescius potest dari domui religionis Ego vero Osbertus et heredes mei warantizabimus predictis fratribus sancti hospitalis Ierusalem totum tenementum predictum cum pertinentiis et homagio prenominato contra omnes gentes Et ut hec mea donacio et concessio et carte mee confirmacio firma et stabilis imperpetuum permaneat presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Huberto de Monttanes[] Petro filio Ricardi Michaele Crawe Ricardo filio Gilberti Ricardo Huraunt Gilberto aurifabro Albrico filio Petri Willelmo marescallo Gilberto de Aswode et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter