utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880659

Charter Number: 00880659
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Ricardi dedi et concessi et hac mea presenti carta confirmavi Simoni de Oddewelle pro homagio et servicio suo totum servicium cum homagio quod Edmundus [filius] fullonis debuit michi de mesuagiis que tenuit de me in villa de Halstede sine ullo retinemento habendum et tenendum de me et heredibus meis illi vel cuicumque dare vendere legare vel assignare voluerit et eorum heredibus reddendo inde per annum pro me et heredibus meis domino feodi unam libram cimini ad Pascha vel duos denarios pro omnibus serviciis et demandis Et pro hac donacione et concessione et presentis carte mee confirmacione dedit michi predictus Simon viginti solidos in gersummam Quare ego Robertus filius Ricardi et heredes mei predictum redditum cum homagio per predictum servicium predicto Simoni de Oddewell[] et eius assignatis et eorum heredibus warantizabo contra omnes homines et feminas Hiis testibus Huberto de Munchansi Ricardo Huraund[] Willelmo Gernun Waltero de Poley Roberto Hildiard[] Alexandro de Chelmesho Rogero filio Galfridi Gilberto de Cruce et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter