utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880661

Charter Number: 00880661
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1274 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Laurencius de [bumstede] filius Willelmi de Bumstede concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et sancto Iohanne Baptiste et fratribus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem apud Mapeltrestede commorantibus et ibidem Deo servientibus pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum tresdecim denariatas et unum obolum annui redditus cum pertinentiis in villa de Halstede quos Galfridus Gurray et Alicia uxor eius michi reddere consueverunt de quodam mesuagio cum edificiis desuper edificatis in predicta villa de Halstede inter mesuagium Henrici Muryell et mesuagium Ricardi hominis persone percipiendos per manum dicti Galfridi et Alicie uxoris sue et heredum suorum ad duos anni terminos videlicet ad Pascha septem denarios et obolum et ad festum sancti Michaelis sex denarios cum homagiis releviis wardis escetis et omnibus aliis pertinentiis ad dictum redditum et mesuagium spectantibus habend et tenend dictum redditum et dominium ut predictum est predictis fratribus et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam libere quiete bene et in pace in feodo et hereditarie faciendo inde capitali domino illius feodi duodecim denarios ad duos anni terminos videlicet ad Pascha sex denarios et ad festum sancti Michaelis sex denarios prout facere consuevi per meam attornacionem pro omnibus serviciis consuetudinibus exaccionibus curiarum sectis auxiliis et omnibus aliis secularibus demandis Et ego predictus Laurencius et heredes mei vel mei assignati warantizabimus acquietabimus et in omnibus defendemus dictum redditum cum homagiis releviis wardis escetis et omnibus aliis pertinentiis ad dictum redditum et mesuagium spectantibus predictis fratribus et eorum successoribus contra omnes imperpetuum tam Iudeos quam Christianos In huius rei testimonium hanc cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Radulpho filio Willelmi Petro filio Aubri Rogero de Snaudon Hugone filio Iohannis Iohanne le ferurur Martino allutario Hugone Ioye Willelmo de Panimere Ricardo le warn[er] Ricardo de Tillebery Hugone clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter