Charter Document - 00880662
Charter Number: 00880662
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Appointment
Date: 1274
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Appointment
Date: 1274
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Laurencius de Bumstede salutem in Domino Noveritis me attornasse Petrum fratrem meum ad tradendam et liberandam seisinam et possessionem tresdecim denariorum et unius oboli quos Galfridus Gurray michi reddere consuevit de quodam mesuagio quod de me tenuit in villa de Halstede magistro de Mapeltrestede et fratribus eiusdem domus Deo servientibus ita scilicet quod habeant et teneant imperpetuum dictum redditum cum omnibus pertinentiis suis de donacione mea sicut in carta a me eisdem confecta plenius testatur In cuius rei testimonium has litteras meas feci patentes Datum apud Stouwe die dominica in festo sancti Martini anno regni regis Edwardi filii regis Henrici secundo finiente