utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880663

Charter Number: 00880663
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1259 - 1262
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Robertus de Chipenham faber salutem Noveritis me concessisse dimisisse et imperpetuum pro me et heredibus meis quietum clamasse fratri Roberto de Manneby priori fratrum hospitalis sancti Iohannis Ierusalem in Anglia et fratribus eiusdem domus totum ius et clameum quod habui vel habere potui in uno mesuagio cum una acra terre et dimidia cum pertinentiis in villa de Halstede quod quondam de predictis fratribus hospitalis Ierusalem tenui quod mesuagium cum predicta terra iacet in longitudine inter regale cheminum quod se extendit de Halstede versus Branketre et pratum domini Abell[] de sancto Martini et in latitudine inter terram Iordani de Stutton[] et terram Ricardi le Fichelere scilicet illud mesuagium cum predicta acra terre et dimidia quod Petrus cissor tenuit die quo captus fuit apud Chelmesford[] coram domino Hugone Bigot tunc capitali iusticio Anglie et per iudicium suspensus Et sciendum est quod ego predictus Robertus nec aliquis heredum meorum aliquid iuris vel clamei in predicto mesuagio cum prenominata acra terre et dimidia de cetero petere vendicare vel habere poterimus Et ut hec mea concessio dimissio et quieta clamacio robur stabilitatis habeat[et] firma et inconcussa imperpetuum permaneat hoc scriptum sigilli mei impressione roboratum predictis priori et fratribus et eorum successoribus pro me et heredibus meis fieri feci Hiis testibus Willelmo filio Ricardi Willelmo filio Henrici Warino Golding[] Waltero filio Agnetis Radulpho King[] Waltero Batayle Petro filio Aubri Arnulpho Suteby et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter