utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880664

Charter Number: 00880664
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1235 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris et audituris Petrus de Halstede capellanus filius Alexandri salutem Noverit universitas vestra me pro salute mea et omnium antecessorum meorum concessisse reddidisse et eciam quietum clamasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et eiusdem domus fratribus apud Mapeltrestede commorantibus totam illam cruftam cum pertinentiis suis quam prefatus Alexander pater meus aliquando tenuit de predicta domo hospitalis in villa de Halstede iacentem iuxta mesuagium Roberti le Fraunceys habendam et tenendam predictam cruftam quietam et solutam predicte domui pro me et heredibus meis imperpetuum Et ut hec mea concessio et quieta clamacio rata et stabilis permaneat hanc presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Petro filio Ricardi Andrea filio Willelmi Willelmo filio Ricardi Gilberto filio Henrici Willelmo Huraund[] Hugone filio Iohannis Waltero filio Gilberti Rogero clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter