utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880666

Charter Number: 00880666
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hanc cartam visuris et audituris Ricardus de Westheye salutem in Domino Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et ob salutem anime mee et Mergerie uxoris mee et animabus omnium antecessorum nostrorum dedisse et concessisse Deo et sancte Marie et beatis pauperibus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem et fratribus in eadem domo Deo servientibus totum redditum quem Asketill[] Mite michi reddere solebat de quadam crofta que vocatur Polheypihtel in parochia de Halstede et redditum unius denarii de terra que vocatur Baldewyneshill[] quam Henricus filius meus tenet in eadem parochia habendum et tenendum de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam Ego vero Ricardus et heredes mei warantizabimus predictis fratribus redditum prenominatum contra omnes gentes Et ut hec mea donacio concessio warantizacio firma et stabilis imperpetuum perseveret presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus domino Alano de Creppinges Osberto de Gladefen Albrico filio Petri Petro filio Ricardi Ricardo Huraunt Ricardo filio Gilberti Ed[mund]o serviente de Polheye Roberto Hyldeyard[] Waltero Polhey Willelmo Ioye Roberto Fraunceys Waltero pincerna Iohanne Blauncpayn[] Willelmo fabro et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter