utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880671

Charter Number: 00880671
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1281 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dogood[] et Ascelia filia Matildis uxor eius de Colun Vyel salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et omnino pro nobis et heredibus nostris vel nostris assignatis quietum clamasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis sancti Iohannis Ierusalem et fratribus in Anglia apud Mapeltrestede commorantibus et ibidem Deo servientibus pro salute animarum nostrarum antecessorum et successorum nostrorum in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius et clameum quod habuimus vel aliquo modo habere potuimus in tribus denariis annui redditus quos de Willelmo aurifabro de Halstede percipere solebamus videlicet de prato vocato le Hook quod Robertus Bulloc modo tenet ex opposito domus quondam Willelmi filii Henrici cum omnibus pertinentiis suis Et nos predicti Walterus et Ascelia uxor mea et heredes nostri vel nostri assignati warantizabimus acquietabimus et in omnibus plenarie defendemus totum predictum redditum cum suis pertinentiis sicut predictum est predictis fratribus predicte domus et eorum successoribus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Roberto de Herlaue Wincent[] de Pentelawe Gilberto le Geg[] Iohanne Ioye Willelmo Ioye Laurencio de Panimere Willelmo de Panimere Ricardo Everwyne Gilberto de Ponte Iohanne de Solio Radulpho le sumenur et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter