Charter Document - 00880673
Charter Number: 00880673
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 Circa
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Rogeri tinctoris de Ympenhille dedi concessi et hac mea presenti carta confirmavi Simoni de Wymbisse pro homagio et servicio suo et pro duabus marcis argenti quas michi dedit in gersummam duas acras terre cum pertinentiis in villa de Halstede apud Hempenhille iacentes inter terram Hugonis Ioye et terram que vocatur Smitheslonde quam Hugo filius Iohannis tenet de ecclesia de Halstede et abuttat ad unum capud super terram dicti Hugonis filii Iohannis et ad alterum capud super regiam [viam] tendentem de molendino fullon[is] versus Hynypenhille sicut divisis et merchis demonstrantur habendas et tenendas de me et heredibus meis illi et heredibus suis vel suis assignatis aut quibuscumque et quandocumque illas dare vendere legare vel quocumque modo assignare voluerint bene et in pace libere quiete integre hereditarie imperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui vel sui assignati novem denarios ad duos anni terminos videlicet ad Pascha quatuor denarios et obolum et ad festum sancti Michaelis quatuor denarios et obolum et ad scutagium cum evenerit ad plus et ad minus unum obolum pro omnibus serviciis consuetudinibus sectis curiarum et auxiliis et demandis secularibus Et ego predictus Ricardus et heredes mei warantizabimus defendemus et in omnibus plenarie acquietabimus predictas duas acras terre cum omnibus pertinentiis suis predicto Simoni et heredibus suis vel suis assignatis et eorum heredibus sicut predictum liberum servicium contra omnes homines et feminas imperpetuum Hiis testibus Willelmo filio Ricardi Willelmo filio Henrici Hugone filio Iohannis Mauricio de Wyvelesheye Petro filio Albrici Rogero de Snaudone Willelmo de Esford[] Rogero filio eius Warino carpentario Rogero de Clocher Ricardo fullone Waltero de la Broke et multis aliis