utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880674

Charter Number: 00880674
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1295
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus carectarius de Halstede dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Gilberto Panell de eadem et Radulpho filio suo pro quadam summa argenti quam michi dederunt premanibus unam acram terre mee iacentem in Halstede inter terram dicti Gilberti ex parte una et terram Willelmi Brun ex altera unde unum capud abuttat ad terram quondam Simonis de Ponte et aliud ad pratum dicti Gilberti cum omnibus pertinentiis ad dictam terram spectantibus sicut metis et bundis dividitur et demonstratur habend et tenend totam predictam terram cum suis pertinentiis predictis Gilberto et Radulpho filio suo et heredibus dicti Radulphi et assignatis de capitalibus dominis feodi bene [et] in pace libere quiete hereditarie et imperpetuum reddendo inde annuatim dictis capitalibus dominis feodi omnia servicia de iure debita et consueta videlicet octo denarios ad tres anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis duos denarios obolum et quadrantem et ad festum purificationis beate Marie duos denarios obolum et quadrantem et ad Pentecosten duos denarios et unum obolum et ad scutagium viginti solidorum obolum tantum pro omnibus serviciis sectis curiarum auxiliis et omnibus aliis secularibus demandis Et ego predictus Reginaldus et heredes mei vel mei assignati warantizabimus acquietabimus et in omnibus plenarie defendemus totam predictam acram terre cum pertinentiis predictis Gilberto et Radulpho filio suo et heredibus dicti Radulphi et assignatis contra omnes gentes imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte die martis proxima ante purificationem beate Marie virginis anno regni regis Edwardi vicesimo tercio sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne Huraunt Willelmo Dyn Iohanne filio Andree Iohanne de Nunnethey Petro filio Ricardi Philippo pistore Gilberto de Hamme et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter