utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880678

Charter Number: 00880678
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1359
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Andreas Polhey consanguineus et heres Agnetis de Enefeld de Halstede dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Waltero de Wotton de Gestnyngthorpe et Matilde uxori eius omnia terras et tenementa cum suis pertinentiis que nuper habui ex sursum reddicione Alicie que fuit uxor Iohannis Enefeld in villa de Halstede excepto quodam mesuagio cum quadam crofta terre adiacente in predicta villa de Halstede concessi eciam per presentes predictis Waltero et Matillde uxori eius reversionem predicti mesuagii et predicte crofte terre adiacentis mesuagio predicto cum suis pertinentiis quas predicta Alicia que fuit uxor Iohannis Enefeld tenet de me ad totam vitam suam et que post mortem dicte Alicie ad me et heredes meos reverti deberet remaneat dictis Waltero et Matillde uxori eius heredibus et assignatis dicti Walteri imperpetuum habend et tenend omnia predicta terras et tenementa cum reversione predicta cum omnibus suis pertinentiis predictis Waltero et Matillde uxori eius heredibus et assignatis dicti Walteri de capitalibus dominis feodi per servicia inde debita et consueta imperpetuum Et ego predictus Andreas et heredes mei omnia predicta terras et tenementa cum reversione predicta cum suis pertinentiis predictis Waltero de Wotton et Matillde uxori eius heredibus et assignatis dicti Walteri contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Gerardo Huraunt Willelmo chapman Willelmo de Stonham Thoma atte Park Iohanne Dawe et aliis Datum apud Halstede die dominica in festo sancti Mathie apostoli anno regni regis Edwardi tercii post conquestum tricesimo tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter