utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880689

Charter Number: 00880689
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hominibus presentibus et futuris Gilbertus de Oddewelle salutem Sciatis omnes me concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Simoni de Oddewelle et Margarete uxori sue et assignatis eorum et assignatorum heredibus septem acras terre in Martinescroft cum tota grava que iacet versus orientem et totam terram quam Warinus clericus tenuit de me cum pastura vie que iacet ante predictam terram et unam acram terre et dimidiam in Walfeldia et totum campum qui vocatur Hamstall[] cum tota grava que vocatur Buleheg[] et tres acras terre et dimidiam in Turekillescroft et totum campum qui vocatur Brusesfeld[] et totam gravam quam Hugo slipere tenuit et Wlmarus de Becham de feodo meo et tres acras terre et dimidiam que iacent ante portam Warini clerici et totam partem prati mei de Smalmede et quinque acras terre que iacent in Bradecroft et unam acram terre et dimidiam que iacent inter croftam Willelmi filii Haemund[] et Smalmede Preterea dedi et concessi eidem Simoni et Margarete uxori sue totum servicium Iohannis capellani et triginta denarios de Willelmo Prudumme annuatim de terra quam tenuit de me sub Sculheia et duodecim denarios quos michi debuerunt sancte moniales de Hengeford[] annuatim de tribus acris terre in Langecroft et duodecim denarios quos Thomas de Rua michi debuit annuatim de crofta que iacet inter Ruham et gravam quod Ormerus tenet de me et de Ormero parcario octo denarios de quatuor acris terre que iacent in Wallefeld[] cum omnibus dominacionibus tam in scutagiis quam in releviis et omnibus aliis rebus sine ullo retinemento habenda et tenenda de me et heredibus meis illis et eorum assignatis et heredibus assignatorum reddendo inde annuatim quatuor denarios ad duos terminos anni scilicet ad Pascha duos denarios et ad festum sancti Michaelis duos denarios pro omnibus serviciis et demandis salvo servicio domini regis scilicet ad viginti solidos de scutagio octodecim denarios et ad plus plus et ad minus minus Pro hac autem donacione et concessione et huius carte mee confirmacione dederunt michi predicti Simon et Margareta triginta marcas argenti in gersummam quare ego et heredes mei predicta tenementa et predictos redditus cum omnibus pertinentiis suis sine ullo retenemento predictis Simoni et Margarete uxoris sue et eorum assignatis et heredibus assignatorum per predictum servicium contra omnes homines et feminas warantizabimus Hiis testibus domino Hamone Peche domino Othone filio Willelmi Simone de Cantelupo Ricardo de Gosfeld[] Willelmo de sancto Georgeo Ricardo de Glenham Galfrido Gernun Ricardo de Crauedene Alano capellano Willelmo de Gelham Willelmo [de] Toppesfeld[] Willelmo Ioye Fulcone Gernun Bartholomeo filio Osberti et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter