utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880692

Charter Number: 00880692
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1231
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus de Oddewelle dimisi et invadiavi Simoni de Oddewelle et Margerie uxori sue novem acras terre cum omnibus pertinentiis in magna Dune et abuttant super cheminum quod tendit versus Heingeham habend et tenend predicto Simoni et Margerie uxori sue et cui assignare voluerint a Pascha anno regni regis Henrici filii Iohannis quintodecimo usque ad purificacionem beate Marie proximam subsequentem pro tribus marcis argenti et dimidia quas michi accomodaverunt et premanibus tradiderunt Si ego vero vel heres mei persolverimus predicto Simoni et Margerie vel eorum assignatis ad finem termini prenominati tres marcas recipiemus terram predictam de Simoni et Margeria solutam et quietam si non ego Gilbertus dedi et concessi et hoc presenti scripto confirmavi predicto Simoni et Margerie pro homagiis et serviciis suis et pro predictis tribus marcis et dimidia quas michi dederunt in gersummam totam predictam terram cum omnibus pertinentiis habend et tenend de me et heredibus meis illis et heredibus eorum vel cuicumque dare legare vel assignare voluerint libere quiete bene et in pace reddendo inde ad scutagium viginti solidorum duodecim denarios et ad plus plus et ad minus minus Et ego Gilbertus et heredes mei warantizabimus predicto Simoni et Margerie et eorum assignatis predictam terram cum pertinentiis per pretactum servicium contra omnes viventes Hiis testibus Hugone de Lasaundre Roberto de Wikham Willelmo forestario Ricardo Waleys Warino pictore Alexandro de Waude Roberto filio suo Ricardo clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter