utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880696

Charter Number: 00880696
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1230 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus de Oddewell[] dedi concessi et pro me et heredibus meis quietum clamavi et hac mea carta confirmavi Simoni de Oddewell[] pro homagio et servicio suo et pro dimidia marca argenti quam michi dedit in gersummam et pro quieta clamacione redditus quinque denariorum quos ei debui de terra quam Elias Toti tenet de me ex feodo Nigri decem denarios redditus quos predictus Simon michi debuit de terris et tenementis quos tenet de me et heredibus meis sicut carte sue quas habet de me testantur preterea dedi predicto Simoni et concessi et pro me et heredibus meis quietum clamavi totum regale servicium quod michi debuit de Martinescroft et Bradecroft habenda et tenenda de me et heredibus meis sibi et cuicumque dictum redditum dare legare vel assignare voluerit libere quiete bene in pace et hereditarie reddendo inde michi et heredibus meis ille et assignati sui et eorum heredes ad scutagium viginti solidorum unum denarium ad plus plus ad minus minus pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis Et ego vero Gilbertus et heredes mei warantizabimus dicto Simoni et suis assignatis et eorum heredibus totum redditum prenominatum per servicium prescriptum contra omnes viventes Hiis testibus Rogero filio Galfridi Arnulfo filio Mangeri Roberto potserd[] Alexandro de Waude Roberto filio Alexandri Gilberto de Cruce Warino pictore Galfrido Ruffo Willelmo parker et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter