utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880698

Charter Number: 00880698
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange, Grant
Date: 1245 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Katerina filia Willelmi le Bloye de Toppesfeld[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo de Otholvesho pro homagio et servicio suo et pro una roda terre quam michi dedit in escambium que iacet inter terras meas apud Truthone et pro dimidia marca argenti quam michi dedit in gersummam unam acram terre cum pertinentiis in villa de Gestingthorpe scilicet cum viis sepibus fossatis et pasturis ad predictam terram pertinentibus iacentem in campo qui vocatur Eldefeld[] apud Latchemere inter terram hospitalariorum de Mapeltrestede et viam que ducit de Haustede apud Clare habendam et tenendam de me et heredibus meis predicto Ricardo et heredibus suis et cuicumque illam dare legare vel assignare voluerit libere quiete bene et in pace integre et hereditarie reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis unum obolum et ad Pascha unum obolum pro omnibus serviciis consuetudinibus auxiliis et demandis salvo servicio domini regis scilicet ad scutagium viginti solidorum unum quadrantem et ad plus plus et ad minus minus Et ego Katerina et heredes mei warantizabimus et defendemus predictam acram terre cum pertinentiis prenominatis predicto Ricardo et heredibus suis et cuicumque illam dare vendere vel assignare voluerint per predictum servicium et pro predicta escambia contra omnes homines et feminas Hiis testibus Rogero filio Galfridi Roberto fronkeleyn[] Roberto de Chelmesho Waltero Morell[] Rogero de Besevile Gilberto de Cruce Hugone de Leffeldewell[] Reginaldo Pratte Reginaldo clerico qui hanc cartam fecit et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter