utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880705

Charter Number: 00880705
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus filius Willelmi dedi concessi et hac carta mea confirmavi Simoni filio Roeis Morell[] totam terram illam quam Willelmus pater meus ei dedit et carta sua confirmavit tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere et quiete reddendo annuatim pro omni servicio et exaccione duodecim denarios ad duos terminos scilicet ad Pascha sex denarios et ad festum sancti Michaelis sex denarios salvo servicio domini regis scilicet quando scutagium supervenerit ad plus et ad minus unum denarium Hanc vero donacionem et confirmacionem feci predicto Simoni pro homagio suo et una marca argenti quam dedit michi in gersumam Quare ego et heredes mei predicto Simoni et heredibus suis predictam terram contra omnes gentes warantizabimus et rationabilem viam inveniemus ad predictam terram Hiis testibus Ricardo de Gosfeld[] Walkelino de Wicham Reginaldo de Bosevill[] Radulpho de Hosdeng[] Willelmo Rufo Iohanne filio Durand[] Ricardo Huraund[] Ricardo filio Henrici Ada de Ponte Ricardo de Bellocampo Willelmo de Gelham clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter