utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880706

Charter Number: 00880706
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuris quod ego Ricardus filius Willelmi Nigri dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni filio Roeis Morell[] quinque acras terre una roda minus in Gestingthorpe scilicet tres acras cum tota mara que iacet iuxta Martinesthorp[] et unam acram et tres rodas in campo in quo domus mee sunt site scilicet versus occidentem habendas et tenendas sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere et quiete propter duos denarios et obolum per annum quos ille et heredes sui reddent michi et heredibus meis ad duos terminos scilicet ad festum sancti Iohannis Baptiste tres obolos et ad festum sancti Michaelis unum denarium pro omnibus serviciis et consuetudinibus et exaccionibus salvo servicio domini regis scilicet ad viginti solidos unum obolum Pro hac vero donacione et concessione et carte mee confirmacione dedit michi predictus Simon decem solidos in gersumam et Petronille matri mee duodecim denarios Et ego et heredes mei warantizabimus predictam terram Simoni et heredibus suis per predictum servicium contra omnes gentes Et sciendum est quod ego et heredes mei inveniemus Simoni et heredibus suis viam rationabilem ad predictam terram Hiis testibus Radulpho de Hosdeng[] Reginaldo de Bosevile Ricardo filio Petri Willelmo Rufo Iohanne filio Durand[] Ricardo Huraund[] Ricardo filio Henrici Willelmo filio Hugonis Galfrido filio Willelmi Alexandro de Chelmesho et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter