utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880707

Charter Number: 00880707
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1230
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Niger de Gestingthorpe concessi et dedi et presenti carta mea confirmavi Simoni de Oddewelle pro homagio et servicio suo et pro quinque marcis quas michi dedit in gersumam totam terram meam quam habui et tenui et totam terram similiter que hereditarie michi debet descendere vel potest in villa de Gestingthorpe et in villa de Naystede et in villa de magna Hungeham cum omnibus pertinentiis salva una acra terre mee quam teneo in manu mea que iacet propinquior crufte Galfridi Sturmi[] versus aquilonem preterea dedi predicto Simoni decem solidos redditus quos Otho filius Willelmi michi debuit per annum de tenemento quod tenuit de me in villa de magna Hungeham cum homagiis et omnibus pertinentiis et scutagiis predicte terre pertinentibus sine aliquo retenemento et de Radulpho de Hosdeng[] sex solidos et quatuor denarios redditus quos michi debuit per annum de tenemento quod de me tenuit cum homagiis et serviciis omnibus et scutagiis sine aliquo retenemento et de heredibus Galfridi de Oddewelle et de Roeis filia Ricardi Morell[] quinque solidos redditus et decem denarios per annum de tenemento quod de me tenuit cum homagiis et omnibus serviciis et scutagiis sine aliquo retenemento et de Iohanne filio Duranti tres solidos redditus per annum de tenemento quod de me tenuit cum homagiis et omnibus serviciis pertinentiis et scutagiis sine aliquo retenemento et de Ordmero parker duodecim denarios per annum de tenemento quod de me tenuit cum homagiis et omnibus serviciis pertinentiis et scutagiis sine aliquo retenemento et de Alano capellano de Gestingthorpe quatuor denarios redditus per annum de tenemento quod de me tenuit cum homagiis et omnibus serviciis pertinentiis et scutagiis sine aliquo retenemento et de heredibus Willelmi de Bodellu[] duos denarios redditus per annum de tenemento quod de me tenuit cum homagiis et omnibus serviciis pertinentiis et scutagiis sine aliquo retenemento et preterea totum servicium Willelmi de Gelham de tenemento quod de me tenuit et totum servicium Galfridi Kybus de tenemento quod de me tenuit tenenda et habenda de me et heredibus meis sibi et assignatis suis et heredibus eorum in feodo et hereditate bene et in pace libere et quiete reddendo inde annuatim ille et assignati sui pro me et heredibus meis Roberto le Baut et heredibus suis quadraginta solidos et unum millenarium alleccis et michi et heredibus meis unum par cirothecarum et quando scutagium domini regis advenerit dabit curie de Gestingthorpe tantum quantum alie due virgate terre dabunt pro omnibus serviciis et consuetudinibus et exaccionibus Ego vero predictus Ricardus Niger et heredes mei warantizabimus predicto Simoni et assignatis suis et heredibus eorum totam predictam terram et totum servicium predictum cum hominibus et donacionibus predicte terre et predicti redditus per predictum servicium contra omnes gentes Hiis testibus Hugone de Lacendre Ingelero de Chamtolu Ricardo de la Mare Willelmo de Besevill[] Galfrido filio Willelmi Roberto de Bosco de Wicham Willelmo Gernun Ernaldo Gernun Roberto Lomb Roberto Aspolun Galfrido filio Alani Thoma de Calna Thoma filio Iohannis Willelmo de Rendfr[] scriptore huius carte et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter