utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880709

Charter Number: 00880709
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus filius Willelmi filii Othonis dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni de Oddewelle et Margerie uxori sue pro homagiis et serviciis suis et pro tribus marcis argenti quas michi dederunt in gersumam totam illam terram cum pertinentiis omnibus quam habui in campo quam Pain Brag[] quondam tenuit preter gravam meam que est in eodem campo habendam et tenendam de me et heredibus meis illis et heredibus eorum vel cuicumque illam dare legare vel assignare voluerint per liberum servicium quatuor denariorum per annum scilicet ad Pascha duos denarios et ad festum sancti Michaelis duos denarios pro omnibus serviciis auxiliis et exaccionibus Et ego Gilbertus et heredes mei warantizabimus totam predictam terram predictis nominatis et eorum assignatis imperpetuum contra omnes homines et feminas pro predicto servicio Hiis testibus Othone filio Willelmi Hugone de Laszandre Michaele Crowe Willelmo le parker Willelmo Fuccipo Roberto de Sanford[] Bertelot[] de Gosfeld[] Radulpho de Punt Ricardo de Chipeham et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter