utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880712

Charter Number: 00880712
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Ioie concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni de Oddewelle et Margarete uxori sue pro homagiis et serviciis suis et pro duabus marcis argenti quas michi dederunt in gersumam totam illam croftam cum pertinentiis que vocatur Delve de feodo Gilberti de Oddewelle in parochia de Gestingthorp sine ullo retenemento et unam rodam bosci qui abuttat super gravam persone de Mapeltrestede cum pertinentiis habendas et tenendas de me et de heredibus meis illis et heredibus suis vel cuicumque dare vel assignare vel legare voluerint et heredibus eorum per liberum servicium scilicet duodecim denarios per annum ad Pascha sex denarios et ad festum sancti Michaelis sex denarios pro omnibus serviciis et exaccionibus et demandis salvo servicio domini regis scilicet ad scutagium domini regis viginti solidorum duos denarios ad plus plus et ad minus minus Et ego predictus Willelmus Ioye et heredes mei warantizabimus predicto Simoni et Margarete uxori sue et heredibus eorum vel assignatis et heredibus eorum predictam croftam et boscum per predictum servicium contra omnes homines et feminas Hiis testibus Willelmo Scottico Warino pictore Galfrido Ruffo Ricardo filio Willelmi Roberto de Chelmesho Waltero Morell[] Roberto Hildierd[] Rogero de Bosevile Iohanne filio eius Warino clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter