utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880729

Charter Number: 00880729
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1245 - 1256
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Gilberti de Gestingthorpe concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto de Chelmesho pro homagio et servicio suo et pro sexdecim solidis sterlingorum quos michi dedit in gersumam unam acram terre et unam rodam cum pertinentiis omnibus et cum via racionabili ad cariandum et fugandum ad dictam terram quicquid opus habuerit in villa de Gestingthorpe que predicta terra iacet in campo vocato Thurkillescroft inter terram Ricardi de Othulveshoo et terram Willelmi Hawenild[] nativi domini Othonis et abuttat ad unum capud super terram [Henrici Sigar] de Wikham canonicorum sancti Pauli et ad aliud capud super terram persone de Gestingthorpe vocatam Asfeld[] habendas et tenendas predicto Roberto et heredibus vel assignatis suis de me et heredibus meis vel assignatis meis vel cuicumque terram illam cum pertinentiis dare vendere legare vel quocumque modo assignare voluerit vel quandocumque et in quocumque statu sit libere quiete bene et in pace honorifice iure hereditario imperpetuum plenarie reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel assignatis meis ille et heredes sui vel assignati sui duos denarios ad duos anni terminos scilicet ad Pascha unum denarium et ad festum sancti Michaelis unum denarium pro omnibus serviciis consuetudinibus sectis curiarum et demandis secularibus salvo servicio domini regis scilicet ad scutagium cum evenerit quadraginta solidorum unum obolum et ad plus plus et ad minus minus Et ego predictus Willelmus et heredes mei vel assignati mei warantizabimus defendemus et acquietabimus predictam terram cum pertinentiis omnibus et cum dicta via ut pretactum est in omnibus predicto Roberto de Chelmeshoo et heredibus vel assignatis suis per predictum liberum servicium contra omnes gentes imperpetuum Hiis testibus Rogero filio Galfridi Roberto fraunkeleyn[] Ricardo de Othulvesho Rogero filio suo clerico Thoma de Cruce Hugone de Leffeldewelle Iohanne page Waltero Morell[] Rogero de Besevile Stephano Prudumme et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter