utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880730

Charter Number: 00880730
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus le Baud[] dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Simoni de Oddewelle et Margerie uxori sue pro homagiis et serviciis suis et pro sexdecim marcis argenti quas michi dederunt in gersumam totam terram meam et totum feodum meum quod habui in Gestingthorpe et in Heygham magna et in Napstede cum homagiis et serviciis et releviis sine ullo retenemento habenda et tenenda de me et heredibus meis illis et heredibus suis sive assignatis et heredibus assignatorum libere et quiete bene et in pace integre et hereditarie pro viginti solidis michi et heredibus meis annuatim inde reddendis ad duos terminos anni scilicet infra octabas Pasche decem solidos et infra octabas sancti Michaelis decem solidos et dimidium millarium allecis conratum in prima dominica quadragesime et pro me et heredibus meis reddet predictus Simon vel Margeria uxor sua vel heredes sui vel assignati sui vel heredes eorum annuatim Othoni filio Willelmi et heredibus suis dimidiam marcam ad duos terminos anni scilicet ad Pascha quadraginta denarios et ad festum sancti Michaelis quadraginta denarios pro omnibus serviciis consuetudinibus et demandis salvo servicio domini regis scilicet quantum pertinet ad duas virgatas terre de eodem feodo in eadem villa Et ego Robertus le Baud[] et heredes mei warantizabimus predictis Simoni et Margerie uxori sue et heredibus suis vel assignatis suis et eorum heredibus totam prenominatam terram et totum prenominatum feodum cum homagiis et serviciis et releviis et omnibus pertinentiis ad predictam terram et feodum pertinentibus per prenominatum liberum servicium contra omnes gentes Hiis testibus domino Hugone de Laszandre Radulpho de Gremdon[] Willelmo de Ponte Radulpho de Ponte Roberto de Blaveny Willelmo filio suo Gilberto de Oddewelle Roberto de Wicham Willelmo forestario Rogero filio Galfridi Ricardo filio Willelmi Roberto de Chelmesho Roberto Hildeard[] Gilberto filio Othonis Willelmo Ioye Rogero de Bosewyll[] Reginaldo clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter