utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880736

Charter Number: 00880736
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris vel audituris Everardus parker salutem in Domino Noveritis me divine pietatis intuitu dedisse concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierusalem et fratri Therrico de Nussa tunc priori fratrum dicti hospitalis in Anglia et fratribus eiusdem domus pro salute anime mee et uxoris mee et omnium amicorum et parentum meorum novem acras terre mee in villa de Gestingthorpe cum omnibus pertinentiis suis sine aliquo retenemento que iacent in campo qui vocatur Ryenacre inter terram dicti hospitalis et terram que fuit quondam Galfridi Sturmy unde unum capud abuttat super Edineacre versus occidentem et homagium heredum Galfridi Sturmy et redditum duodecim denariorum annuorum proveniencium de terra que fuit predicti Galfridi cum releviis et omnibus aliis ad me vel heredes meos racione dicti tenementi pertinentibus in liberam puram et perpetuam elemosinam ita quod nec ego nec aliquis nomine meo aliquid iuris in premissis usque ad consummacionem seculi poterimus vendicare que omnia ego et heredes mei dictis priori et fratribus de omnibus erga omnes integre cum omnibus suis pertinentiis warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui et eisdem contuli Hiis testibus domino Radulpho filio Willelmi de Pebeners Simone de Oddewelle militibus Willelmo filio Ricardi Ricardo Hurand[] Roberto Faukes Roberto de Chelmeshoo Petro de Codeham capellano Waltero de Bellocampo clerico Willelmo de Bumstede Ricardo de Bellocampo clerico Waltero butillario Waltero pistore et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter