utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00880740

Charter Number: 00880740
Cartulary Title: The Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1245 - 1256
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Kibus de Gestingthorpe concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo de Othulveshoo et Avicie uxori sue pro homagiis et serviciis suis et pro decem solidis sterlingorum quos michi dederunt in gersumam unam dimidiam acram terre arabilis iacentem in campo vocato Alwanefeld[] in parochia de Gestingthorpe scilicet inter terram meam et terram predicti Ricardi de Othulvesho et abuttat ad unum capud super terram domini Othonis filii Willelmi que vocatur Walfeld[] et ad aliud capud super stratam rectam qua itur de ecclesia de Gestingthorpe ad Forholtye habendam et tenendam de me et de heredibus meis vel de meis assignatis predictis Ricardo et Avicie et heredibus eorum vel assignatis vel cuicumque dictam terram cum pertinentiis omnibus dare vendere legare vel assignare voluerint exceptis domibus religiosis et Iudaismo libere quiete bene et in pace integre honorifice iure hereditarie imperpetuum plenarie reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis predicti Ricardus et Avicia et heredes eorum vel assignati unum denarium ad duos anni terminos scilicet ad Pascha unum obolum et ad festum sancti Michaelis unum obolum pro omnibus serviciis consuetudinibus sectis curiarum et demandis secularibus regi vel domino pertinentibus salvo scutagio domini regis scilicet cum evenerit unum quadrantem ad plus et ad minus Et ego Willelmus Kibus predictus et heredes mei vel mei assignati warantizabimus defendemus et acquietabimus predictam dimidiam acram terre cum pertinentiis omnibus penes regem et dominum feodi predicto Ricardo et Avicie uxori sue et heredibus eorum vel assignatis et heredibus assignatorum vel cuicumque dictam terram cum pertinentiis omnibus dare vendere legare vel assignare voluerint exceptis domibus religiosis et Iudaismo per predictum liberum servicium contra omnes gentes imperpetuum Hiis testibus Roberto de Chelmesho Thoma de Cruce Willelmo filio Gilberti Waltero Morell[] Rogero de Besevile Stephano Prudhumme Hugone Ioye Hugone de Leffeldewell[] Radulpho de Cruce Iohanne Page et aliis multis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter